ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam
(* Traductions européennes)
Glose
In Secunda.RAB.In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod aedificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias:Ululatus a Secunda.Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.